Nobile Contrada Fiorenza

sito ufficiale

RUBRICA/ La carestia del 1440

Rubrica “Alla scoperta del XV secolo” – 10.06.2013
La Carestia del 1440
A cura di Alberto Gatti

Nell’estate del 1440, ci fu una grossa penuria di materie prime agricole nella Marca Fermana dovuta ad una terribile tempesta di grandine.
Le coltivazioni di orzo, grano, olive e uva tra Monte Fortino, Petritoli e Carassai furono completamente rovinati, la città di Fermo per sostenere le richieste di cibo della popolazione fu costretto a comprare grano dall’Albania, dalla Dalmazia e dalla Puglia, con un ovvio rialzo dei prezzi.

“Eodem millesimo MCCCCXL, et die…mensis junii, venit maxima tempestas grandinis a cielo, videlicet in territorio Montis Fortini, castri Petrituli et castri Carascialis, ita quod granum, hordenum, vinum et olivas totaliter abscinderunt; et granarelli unusquisque ad minus erat ponderis unius libre at ultra, ita quod foderunt terram ad minus unum palmum: et vere mihi Antonio, de fructibus recolligendis per me in dicto castro Guardie, videlicet de parte mihi contingenti, computatis grano, hordeo, oleo et vino, deterioravit mihi ducatos quinquaginta.

Eodem millesimo MCCCCXL, de mense juliii et augusti, fuit maxima penuria grani, vini, olei et ceterorum fructum, ita quod possessiones non reddebant semina, et vinee totaliter una cum olivis fuerunt ruscate, et omnes olive ceciderunt ab alto, tempore debito non expectato, et erant totaliter fracidate et verminate; ita quod dicto anno miliare olei ascendit ad summam sexaginta ducatorum auri.

Dicto anno, de mense octobris, propter dictam pessimam recollectionem grani, commune Firmi fecit providere de fundico grani pro substentatione hominum civitatis et comitatus; et fuerunt deputati pro commune et electi tres boni cives, videlicet, Cola Pasqualis, Antonio Georgii et Ioannes Vannis; quibus auctoritatem dedit imponendi prestantias et taleas civibus et comitativis, et vocabantur Officiales abundantie. Qui cives et officiales, eorum bona industria, emerunt granum a certis civibus Firmi, et ultra hec, fecerunt venire granum de Albania, Sclavonia et de Apulia, et fundicum fecerunt in ecclesia Sancti Martini de Firmo; ita quod salma grani ibidem vendebatur et emebatur decem libras et quatuor solidos; et vere, si predicta per commune Firmi non erant facta, quod salma grani non valebat ad minus sex ducatos at ultra.”

cit. Cronache della Città di Fermo, cav. De Minicis

Comments are currently closed.